quarta-feira, 27 de fevereiro de 2013

Ave maria Virgo serena

Ave maria Virgo serena


Ave maria gratia plena. Dominus tecum, virgo serena. Benedicta tu in mulieribus. Quae peperisti pacem hominibus, et angelis gloriam. Et benedictus fructus ventris tui. Qui coheredes ut essemus sui nos, fecit per gratiam. Per hoc autem ave: mundo tam suave, contra carnis jura, Genuisti prolem novum stella solem  nova genitura.

Tu parvi et magni leonis et agni, Salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta. Tu floris et roris, panis et pastoris, virginum regina, rosa sine spina genitrix es facta. Tu civitas regis justiciae, tu mater es misericordiae; Theophilum reformans gratiae, de lacu facis et miseriae.

Ergo maris stella, verbi Dei cella et solis aurora, Paradisi porta. Per quam lux est orta, Natum tuum ora, Nos ut solvat a peccatis, et in regno claritatis quo lux  lucet sedula collocet per secula. Amen.












*