Exercitium Singularis Devotionis erga S. Joseph, consistens in Quinque Orationibus
do Coeleste Palmetum, edições 1741, 1872, e 1890.
I.
Oratio, qua S. Ioseph in patronum eligitur
O
S. JOSEPH, Redemptoris mei Christi Jesu fidelis oeconome ac nutricie,
castissime Virginis Deiparae sponse, ego NN. te hodie in patronum et
advocatum meum singularem eligo, firmiterque propono, me numquam te
derelictum, nec permissurum, ut a quoquam ex meis subditis aliquid
contra tuum honorem agatur. A te igitur peto suppliciter, ut me in
clientem perpetuum suscipere, in rebus dubiis instruere, in adversis
solari, in hora denique mortis defendere ac protegere dignaris. Amen.
II.
Oratio, ad impetrandam D. Ioseph intercessione gratiam pie
communicandi
O
BEATISSIME JOSEPH, quanta tibi a Deo gratia concessa est, quod
unigenitum eius Filium in carne (quem tot reges videre frustra
exoptarunt) non tantum videris, sed et brachiis paterno affectu
amplexus fueris! Utinam ego hoc tuo exemplo inflammatus, et
patrocinio adiutus, Dominum ac Redemptorem meum Christum Iesum simili
amoris ac reverentiae affectu complectar in sanctissimo Altaris
Sacramento, quo merear eundem posthac aeternum complecti in caelis.
Amen.
III.
Oratio, ut S. Ioseph in via vitae huius ducem et comitem impetremus
O
S. JOSEPH! qui tanquam pater et manuductor Christum Iesum in pueritia
et iuventute per omnes peregrinationis humanae vias fidelissime
deduxisti: et mihi obsecro in vitae meae peregrinatione tanquam comes
et ductor assiste, nec unquam permitte me a via mandatorum Dei
declinare; sis in adversis praesidium, in aerumnis solatium, donec
tandem ad terram viventium perveniam, ubi tecum et sanctissima sponsa
tua Maria, omnibusque Sanctis aeternum in Deo Iesu meo exultem. Amen.
IV.
Oratio, ad quaelibet D. Joseph intercessione impetranda
O
S. JOSEPH, cui Iesus hic in terris sese subiecit, prompteque
oboedivit, quemque singulari semper honore et amore prosecutus est;
quomodo idem in caelis, ubi tua nunc remunerantur merita, quidquam
tibi denegabit? Ora pro me, o S. Ioseph! gratiamque impetra imprimis,
ut peccata omnia serio detester et fugiam, praesertim ista NN., vitam
in melius emendem, constanterque me in virtutum studio impendam,
praesertim istarum NN, ab his NN tentationibus, et peccati
occasionibus, quibus anima mea in periculum damnationis induci
posset, et ab afflictione ac miseria hac N., nisi divinae id
voluntati, meaeque saluti adversetur, liberer. In his tamen et aliis
omnibus totum me divino arbitrio et dispositioni, tuaeque paternae
fidei, o S. Joseph, subiicio et committo. Amen.
V.
Oratio, pro felici morte impetranda
O
S. JOSEPH, qui in suavissimo Iesu clientis tui, et dulcissimae
sponsae tuae Mariae complexu ex hac vita emigrasti: succurre mihi, o
S. Pater, cum Iesu et Maria, tunc potissimum, quando mors vitae meae
finem imponet; illudque (quod unice peto) solatium mihi impetra, ut
in iisdem sanctissimis Iesu et Mariae brachiis exspirem. In
manus vestras vivens et moriens commendo spiritum meum, Iesus, Maria,
Joseph. Amen.
Patrocinio
Joseph suffulti
(dal
Missale Romanum)
SANCTISSIMAE
Genetricis tuae Sponsi patrocinio suffulti, rogamus, Domine,
clementiam tuam: ut corda nostra facias terrena cuncta despicere, ac
te verum Deum perfecta caritate diligere: Qui vivis et regnas in
saecula saeculorum. Amen.
O
Joseph, Virgo Pater Iesu
O
JOSEPH, virgo Pater Iesu, purissime Sponse Virginis Mariae, quotidie
deprecare pro nobis ipsum Iesum Filium Dei, ut, armis suae gratiae
muniti legitime certantes in vita, ab eodem coronemur in morte. Amen.
Memento
nostri, beate Joseph
(do Ofício de S. José de 19 de março, autor: S. Bernardino
de Sena)
MEMENTO nostri, beate
Joseph, et tuae orationis suffragio apud tuum putativum Filium
intercede; sed et beatissimam Virginem Sponsam tuam nobis propitiam
redde, quae Mater est Eius, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et
regnat per infinita saecula saeculorum. Amen.
Ad
te, beate Joseph
(Leone
XIII)
Ad
te, beate Joseph, in tribulatione nostra confugimus, atque, implorato
Sponsae tuae sanctissimae auxilio, patrocinium quoque tuum fidenter
exposcimus. Per eam, quaesumus, quae te cum immaculata Virgine Dei
Genetrice coniunxit, caritatem, perque paternum, quo Puerum Iesum
amplexus es, amorem, supplices deprecamur, ut ad hereditatem, quam
Iesus Christus acquisivit Sanguine suo, benignus respicias, ac
necessitatibus nostris tua virtute et ope succurras.
Tuere,
o Custos providentissime divinae Familiae, Jesu Christi subolem
electam; prohibe a nobis, amantissime Pater, omnem errorum ac
corruptelarum luem; propitius nobis, sospitator noster fortissime, in
hoc cum potestate tenebrarum certamine e caelo adesto; et sicut olim
Puerum Iesum e summo eripuisti vitae discrimine, ita nunc Ecclesiam
sanctam Dei ab hostilibus insidiis atque ab omni adversitate defende:
nosque singulos perpetuo tege patrocinio, ut ad tui exemplar et ope
tua suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque in caelis
beatitudinem assequi possimus. Amen.
Virginum
custos
Virginum
custos, et pater Sancte Joseph, cujus fideli custodiae ipsa
innocentia Christus Jesus, et Virgo virginum Maria commissa fuit; te
per hoc utrumque carissimum pignus Jesum et Mariam, obsecro, et
obtestor, ut me ab omni immunditia preservatum, mente incontaminata,
puro corde et casto corpore Jesu et Mariae semper facias castissime
famulari. Amen.
O
felicem virum
O
felicem virum beatum Joseph, cui datum est Deum, quem multi reges
voluerunt videre et non viderunt, audire et non audierunt; non solun
videre et audire, sed portare, deosculari, vestire, et custodire,
V.
Ora pro nobis, B. Joseph.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus.
Deus, qui dedisti nobis regale sacerdotium; praesta, quaesumus, ut
sicut Beatus Joseph Unigenitum Filium tuum, natum ex Maria Virgine,
suis manibus reverenter tractare meruit, et portare, ita nos facias
cum cordis munditia et operis innocentia tuis sanctis altaribus
deservire, ut sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem hodie digne
sumamus, et in futuro saeculo praemium habere mereamur aeternum. Per
Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Alme
Joseph, dux noster, nos et sanctam Ecclesiam protege.
Fac
nos innocuam, Joseph, decurerre vitam. Sitque tuo semper tuta
patrocinio.
Memorare,
o purissime Sponse Virginis Mariae
MEMORARE, o purissime
Sponse Virginis Mariae, o dulcis Protector mi, sancte Joseph, non
esse auditum a saeculo, quemquem ad tua implorantem auxilia, tua
petentem suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia,
ad te venio, tibique fervide me commendo. Noli, quaeso, o Pater
putative Redemptoris, verba mea despicere, sed audi propitius. Amen.
Fonte
_