Marcadores

Pedido

"Aproveitemos o tempo para santificação nossa e dos nossos parentes e amigos. Solicitam orações, que estaremos rezando juntos, em união de orações aos Sagrados Corações."

Novidades!

Orações a São José, em latim

Exercitium Singularis Devotionis erga S. Joseph, consistens in Quinque Orationibus


do Coeleste Palmetum, edições 1741, 1872, e 1890.

I. Oratio, qua S. Ioseph in patronum eligitur

O S. JOSEPH, Redemptoris mei Christi Jesu fidelis oeconome ac nutricie, castissime Virginis Deiparae sponse, ego NN. te hodie in patronum et advocatum meum singularem eligo, firmiterque propono, me numquam te derelictum, nec permissurum, ut a quoquam ex meis subditis aliquid contra tuum honorem agatur. A te igitur peto suppliciter, ut me in clientem perpetuum suscipere, in rebus dubiis instruere, in adversis solari, in hora denique mortis defendere ac protegere dignaris. Amen.

II. Oratio, ad impetrandam D. Ioseph intercessione gratiam pie communicandi

O BEATISSIME JOSEPH, quanta tibi a Deo gratia concessa est, quod unigenitum eius Filium in carne (quem tot reges videre frustra exoptarunt) non tantum videris, sed et brachiis paterno affectu amplexus fueris! Utinam ego hoc tuo exemplo inflammatus, et patrocinio adiutus, Dominum ac Redemptorem meum Christum Iesum simili amoris ac reverentiae affectu complectar in sanctissimo Altaris Sacramento, quo merear eundem posthac aeternum complecti in caelis. Amen.

III. Oratio, ut S. Ioseph in via vitae huius ducem et comitem impetremus

O S. JOSEPH! qui tanquam pater et manuductor Christum Iesum in pueritia et iuventute per omnes peregrinationis humanae vias fidelissime deduxisti: et mihi obsecro in vitae meae peregrinatione tanquam comes et ductor assiste, nec unquam permitte me a via mandatorum Dei declinare; sis in adversis praesidium, in aerumnis solatium, donec tandem ad terram viventium perveniam, ubi tecum et sanctissima sponsa tua Maria, omnibusque Sanctis aeternum in Deo Iesu meo exultem. Amen.

IV. Oratio, ad quaelibet D. Joseph intercessione impetranda

O S. JOSEPH, cui Iesus hic in terris sese subiecit, prompteque oboedivit, quemque singulari semper honore et amore prosecutus est; quomodo idem in caelis, ubi tua nunc remunerantur merita, quidquam tibi denegabit? Ora pro me, o S. Ioseph! gratiamque impetra imprimis, ut peccata omnia serio detester et fugiam, praesertim ista NN., vitam in melius emendem, constanterque me in virtutum studio impendam, praesertim istarum NN, ab his NN tentationibus, et peccati occasionibus, quibus anima mea in periculum damnationis induci posset, et ab afflictione ac miseria hac N., nisi divinae id voluntati, meaeque saluti adversetur, liberer. In his tamen et aliis omnibus totum me divino arbitrio et dispositioni, tuaeque paternae fidei, o S. Joseph, subiicio et committo. Amen.

V. Oratio, pro felici morte impetranda

O S. JOSEPH, qui in suavissimo Iesu clientis tui, et dulcissimae sponsae tuae Mariae complexu ex hac vita emigrasti: succurre mihi, o S. Pater, cum Iesu et Maria, tunc potissimum, quando mors vitae meae finem imponet; illudque (quod unice peto) solatium mihi impetra, ut in iisdem sanctissimis Iesu et Mariae brachiis exspirem. In manus vestras vivens et moriens commendo spiritum meum, Iesus, Maria, Joseph. Amen.





Patrocinio Joseph suffulti
(dal Missale Romanum)

SANCTISSIMAE Genetricis tuae Sponsi patrocinio suffulti, rogamus, Domine, clementiam tuam: ut corda nostra facias terrena cuncta despicere, ac te verum Deum perfecta caritate diligere: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

O Joseph, Virgo Pater Iesu

O JOSEPH, virgo Pater Iesu, purissime Sponse Virginis Mariae, quotidie deprecare pro nobis ipsum Iesum Filium Dei, ut, armis suae gratiae muniti legitime certantes in vita, ab eodem coronemur in morte. Amen.

Memento nostri, beate Joseph
(do Ofício de S. José de 19 de março, autor: S. Bernardino de Sena)

MEMENTO nostri, beate Joseph, et tuae orationis suffragio apud tuum putativum Filium intercede; sed et beatissimam Virginem Sponsam tuam nobis propitiam redde, quae Mater est Eius, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per infinita saecula saeculorum. Amen.

Ad te, beate Joseph
(Leone XIII)

Ad te, beate Joseph, in tribulatione nostra confugimus, atque, implorato Sponsae tuae sanctissimae auxilio, patrocinium quoque tuum fidenter exposcimus. Per eam, quaesumus, quae te cum immaculata Virgine Dei Genetrice coniunxit, caritatem, perque paternum, quo Puerum Iesum amplexus es, amorem, supplices deprecamur, ut ad hereditatem, quam Iesus Christus acquisivit Sanguine suo, benignus respicias, ac necessitatibus nostris tua virtute et ope succurras.
Tuere, o Custos providentissime divinae Familiae, Jesu Christi subolem electam; prohibe a nobis, amantissime Pater, omnem errorum ac corruptelarum luem; propitius nobis, sospitator noster fortissime, in hoc cum potestate tenebrarum certamine e caelo adesto; et sicut olim Puerum Iesum e summo eripuisti vitae discrimine, ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostilibus insidiis atque ab omni adversitate defende: nosque singulos perpetuo tege patrocinio, ut ad tui exemplar et ope tua suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque in caelis beatitudinem assequi possimus. Amen.

Virginum custos
 
Virginum custos, et pater Sancte Joseph, cujus fideli custodiae ipsa innocentia Christus Jesus, et Virgo virginum Maria commissa fuit; te per hoc utrumque carissimum pignus Jesum et Mariam, obsecro, et obtestor, ut me ab omni immunditia preservatum, mente incontaminata, puro corde et casto corpore Jesu et Mariae semper facias castissime famulari. Amen.

O felicem virum
 
O felicem virum beatum Joseph, cui datum est Deum, quem multi reges voluerunt videre et non viderunt, audire et non audierunt; non solun videre et audire, sed portare, deosculari, vestire, et custodire,
 
V. Ora pro nobis, B. Joseph.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
 
Oremus. Deus, qui dedisti nobis regale sacerdotium; praesta, quaesumus, ut sicut Beatus Joseph Unigenitum Filium tuum, natum ex Maria Virgine, suis manibus reverenter tractare meruit, et portare, ita nos facias cum cordis munditia et operis innocentia tuis sanctis altaribus deservire, ut sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem hodie digne sumamus, et in futuro saeculo praemium habere mereamur aeternum. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Alme Joseph, dux noster, nos et sanctam Ecclesiam protege.
Fac nos innocuam, Joseph, decurerre vitam. Sitque tuo semper tuta patrocinio.

Memorare, o purissime Sponse Virginis Mariae

MEMORARE, o purissime Sponse Virginis Mariae, o dulcis Protector mi, sancte Joseph, non esse auditum a saeculo, quemquem ad tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia, ad te venio, tibique fervide me commendo. Noli, quaeso, o Pater putative Redemptoris, verba mea despicere, sed audi propitius. Amen.


Fonte
_

Comentários

Postagens mais visitadas deste blog

Ladainha de Nossa Senhora ou de Loreto

Orações Jaculatórias

Os benefícios de rezar pelas Almas do Purgatório

Mãe do Salvador, rogai por nós!

Mãe do Salvador, rogai por nós!
Clique e reze o Terço

Vale a pena ler

Vale a pena ver...